ALLIFAE vel ALIFA et ALIPHA

ALLIFAE vel ALIFA et ALIPHA
ALLIFAE, vel ALIFA, et ALIPHA
Italiae iuxta Aeserniam, prope Vulturniripam, oppid. in provinc. Terrae laboris, in planitie, adradices Apennini, vulgo Alifi. Sil. l. 8.
Illic Parthenope ac Pano non pervia Nola,
Allifae, et Clanio contemptae semper Acerrae.
Prima oppidi mentio fit apud Liv. l. 8. c. 25. Eôdem tempore et in Samnio res prospere gestae. Tria oppida in potestatem venerunt, Allifae, Callifae, Rufrium. Idem l. 9. c. 38. C. Marcius Rutilius Allifas de Samnitibus vi cepit. Diodor. Sic. l. 20. ὁ δὲ Μάρκιος ἐπὶ τους Σαμνίτας ἀναζἐυξας, Α᾿λλίφα πόλιν εἷλε κατα κράτος. Oppidani Allifani. Plin. l. 3. c. 5. Hinc Allifanus ager, Silio l. 12.
---- Hinc Allifanus Iaccho
Haud inamonus ager.
Horat. l. 2. Sat. 8.
Invertunt Aliphanis vinaria tota
Nunc in ruinis iacet. Nic Lloydius. Ad eandem urbem memorabili praeliô cum Samnitibus conflixit Fabius Proconsul, uti his memorat idem Livius l. 9. c. 42. Q. Fabius Proconsul, ad urbem Allifas, cum Samnitium exercitu signis collatis confligit, minime ambigua res fuit. Fusi hostes, atque in castra compulsi: nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte custodita, ne quis elabi posset. Posterô die vix dum lece certâ, deditio siericoepta: et pacti, qui Samnitium forent, ut cum singulis vestimentis emitterentur. Hi omnes sub iugum missi. Sociis Samnitium nihil cautum: ad septem milia sub corona veniêre, qui se civem Hernicum dixerat, seorsum in custodia habitus. Eos omnes Fabius Romam ad Senatum misit, etc. Quod cum aegre passi esient Hernici, novum hinc bellum ortum, quod concilium populorum habentibus Anagninis, omnes Hernici nominis populo Romano indixerunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”